Jan Dismas Zelenka – Lamentatio pro Die Mercurii Sancto No.1, in C minor
Jan Dismas Zelenka (1679-1745)
Lamentatio pro Die Mercurii Sancto No.1, in C minor, ZWV 53
Lamentatio pro Die Mercurii Sancto No.1 (C minor)
(per basso, 2 oboi, 2 violini, viola e basso continuo)
00:01, (Introduction)
"Incipit lamentatio Ieremiae Prophetae"
01:26, 1:1 ALEPH
Quomodo sedet sola civitas plena populo!
Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
02:32, 1:2 BETH
Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, ex omnibus caris ejus;
omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
05:48, 1:3 GHIMEL
Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem:
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
07:11, 1:4 DALETH
Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem:
omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
08:40, 1:5 HE
Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt:
quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt
in captivitatem ante faciem tribulantis.
10:28,
"Ierusalæm, Ierusalæm, convertere ad Dominum Deum tuum" (Thomas Tallis, adds)
Solo Bass: Lieven Termont Ensemble: il Gardellino & Marcel Ponseele, Direction
Kunstwerk:
Monument to The "Burghers of Calais" (plasters detail of Sculptural Group)1884/9 by Auguste Rodin. Rodin Museum, Paris